NUMIDIA

NUMIDIA
NUMIDIA
regio africae mediterran. Metagonitis, Plinio l. 5. c. 3. in Libyae interioris et Mauritaniae confinio. Olim sub Regibus fuit, inter quos celebris masinissa, Populi Romani soclus, qui, violatus a Carthaginensibus, bello Punico tertio occasionem praebuit, Florus, l. 2. c. 15. Huius fil. Manastablles, ex pellice Iugurtham suscepit: qui a Micipsa Rege adoptatus, fratrem Hiemsalem e medio sustulit, alterum Adherbalem Romam fugere coegit: unde bellum Iugurthinum. Quô tandem finitô, Numidia Regibus Pop. Romani sociis quatuor, inter quos Hiemsal, donata est: cui Iuba fil. successit, quem Caesar, quod Pompeio faveret, profligavit, vicit, Numidiamque provinciam fecit, Crispô Sallustiô ei praefectô darô. Stadius in Flor. c. 1. l. 3. Hodie variis subest Principibus Mahometanis, qui perpetuis inter se bellis collisi, nomina urbium indies mutant. Populi Numidae, apud quos ursi ferocissimi gignuntur, teste Solino s. 29. Biledulgerid, a dactylis, quorum ibi ingens copia, marmolio, descr. Afr. Videatur Strabo, Plin. Sallustius, Ptol. etc. Cluver. Sanso. du Val. Georg. Addo, quod Numidas non solum naturalem caesariem alere, sed etiam alienâ Caesarie, equinis nimirum iubis, caput ornare consuevisse, discimus ex Tertulliano de Pallio c. 4. cum ad suos Carthaginenses, Unde apud aliquos Numidas, ait, etiam equis Caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? Ubi Salmas. legit, aliqua Numidas, i. e. aliquatenus Numidas, sicque Carthaginenses Tertulliano dici vult, propter vicinitatem Numidarum. Imo et Numidiam partem esse Africae minoris, in qua Carthago sita, scribit Ptol. Sensus ergo verborum horum esset: Unde apud meos, qui vicini Numidis et paene Numidae estis, iuxta cutem tondendi mos inolevit, cum Numidae, vicini vestri, non tantum naturalem caesariem alant, sed etiam equinis iubis caput ornare soleant? Non igitur ex vicinis et conterraneis vestris Numidis hic mos apud vos inductus, sed ex Graecis. Accepere quidem haec verba, etiam equis caesariatos, omnes ita, quasi Nunicae non suam tantummodo, sed etiam equorum suorum caesarierm aluisse dicantur: Sed hoc multis modis ineptum est et ferri non potest: nam caesaries de equis non dicitur; et si marime diceretur, non soli Numidae in equis suis caesariem nutriebant, sed ipsi Graeci quoque, etiamsi ipsi strictim tonderentur, equos tamen suos iubatos et caesariatos, ut ita loquar, esse sinebant. Virg. l. 3. Georg. v. 86.
Densa iuba et dextro iactata recumbit in armo.
Nihil notius. Quare hac in parte nihil peculiare Numidis fuit, quod Graeci non habuerint et pleraeque omnes mationes, apud quas equi iubati. Nam equorum ornatus iuba; aliter in homine est: nec enim apud omnes gentes eadem super hac re consuetudo, aut opinio. Graeci elegantiores strictim tondebantur: Numidae contraria omnia sequuti, non solum capita sua non tondebant, nec strictim, nec per pectinem, sed etiam praeter naturalem caesariem, equinas caudas, quasi alteram caesariem, in capite gestabant. Hoc est, quod ait Tertullianus, Numidas equis caesariatos esse, equinis scil. iubis aut caudis cristatos. Poeta,
—— cristaque hirsutus equina.
Ἵππουριν Graeci vocant istiusmodi galeae cristam. Glossographi, Ἵππουρις ῾ππείαις θριξὶ κεκοσμημέ η ἢ τὸν λόφον ἔχουσα περικεφαλαίᾳ τοιαύτῃ κατεσκευασμένον. Itaque Nimidae, utpote militares, et caesariati ipsi, et galeas equis caesariatas gerebant, h. e. equinis pilis ornabant: Quos cum propter vicinitatem imitari debere viderentur Carthaginenses, Graecorum porius delitias et munditias affectabant; equibus strictim et in orbem tonderi moris erat Salmas. ad Tertullian. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Numidia — era un antiguo reino bereber africano y posteriormente una provincia romana en la costa norte de África, entre la provincia de África (actual Túnez) y la Mauritania (que es hoy en día la parte occidental de la costa de Argelia. Numidia se… …   Enciclopedia Universal

  • Numidia — Numidia, PA U.S. Census Designated Place in Pennsylvania Population (2000): 254 Housing Units (2000): 113 Land area (2000): 1.058389 sq. miles (2.741214 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.058389… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Numidia, PA — U.S. Census Designated Place in Pennsylvania Population (2000): 254 Housing Units (2000): 113 Land area (2000): 1.058389 sq. miles (2.741214 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.058389 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Numidĭa — Numidĭa, Land in Nordwestafrika; grenzte im Osten an Africa propria, wovon es der Tusca schied, im Süden an Libyen u. Gätulien, im Westen an Mauritanien, von welchem es früher der Mulucha, später der Ampsaga trennte, u. im Norden an das… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Numidia — Numidia, das Land der alten Numidier (d.h. Nomaden) in Nordafrika, umfaßte das heutige Algerien u. einen Theil von Marokko; die Numidier gehörten zum Berbernstamme, waren treffliche leichte Reiter, welche zuerst den Karthagern, im 2. u. 3.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Numidia — ancient region in North Africa, roughly corresponding to modern Algeria, Latin, named for its inhabitants, the Numidians, whose name is related to NOMAD (Cf. nomad) (n.) …   Etymology dictionary

  • Numidia — [no͞o mid′ē ə, nyo͞omid′ē ə] [L < Numidae, the Numidians, pl. of numida, a nomad < Gr noumada, acc. of nomas, NOMAD] ancient country in N Africa, mainly in what is now E Algeria …   English World dictionary

  • Numidia — This article is about the Roman province. For the Pennsylvanian city, see Numidia, Pennsylvania. Kingdom of Numidia ← …   Wikipedia

  • Numidia — No debe confundirse con Reino de Numidia. La provincia de Numidia en el Imperio romano. Numidia (202 46 a. C.) fue un antiguo reino bereber africano que se extendía en lo que hoy es Argelia y parte de Túnez ( …   Wikipedia Español

  • Numidia — Numidian, adj., n. /nooh mid ee euh, nyooh /, n. an ancient country in N Africa, corresponding roughly to modern Algeria. * * * Ancient country, North Africa, approximately coextensive with modern Algeria. During the Second Punic War (see Punic… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”